Hľadaný výraz: Mk 14,53-65, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
53 Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem; et conveniunt omnes summi sacerdotes et seniores et scribae. 54 Et Petrus a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem. 55 Summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversus Iesum testimonium, ut eum morte afficerent, nec inveniebant. 56 Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum, et convenientia testimonia non erant. 57 Et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes: 58 “ Nos audivimus eum dicentem: “Ego dissolvam templum hoc manu factum et intra triduum aliud non manu factum aedificabo” ”. 59 Et ne ita quidem conveniens erat testimonium illorum. 60 Et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens: “ Non respondes quidquam ad ea, quae isti testantur adversum te? ”. 61 Ille autem tacebat et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei: “ Tu es Christus filius Benedicti? ”. 62 Iesus autem dixit: “ Ego sum, et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli ”. 63 Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait: “ Quid adhuc necessarii sunt nobis testes? 64 Audistis blasphemiam. Quid vobis videtur? ”. Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis. 65 Et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei: “ Prophetiza ”; et ministri alapis eum caedebant.

1

mail   print   facebook   twitter